# De Expositione Novi Testamenti 6.11

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.11

(In exposit. B. Job, lib. XIX, Dum. 12.) Tunc bene interius custodimur, cum per dispensationem Dei tolerabiliter tentamur exterius, atiquando vitiis, aliquando pressuris. Nam eis quoque quos viros novimus fuisse virtutum, tentationes et certamina non defuere vitiorum. Hinc est enim quod ad consolationem nostram beatus Paulus prædirator egregius de se quaedam talia prodere dignatur, dicens: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi menti,. meæ, et captirum me ducentem in lege peccati, quæ est in membri, meis. Ad ima quippe trahit caro, ne extollatur spiritus, et ad summa trahit spiritus ne prosternatur caro: spiritus levat, ne jaccamusin infimis, caro aggravat, ne extollamur ex summis; si non sublevante spiritu nos caro tentaret, perfectione procul dubio tentationissuae in ima dejiceret. Rursus vero si non tentante carne ad summa nos spiritus sulevaret, in superbiæ casu ipsa nos pejus sublevatione prostemeret. Sed fit certo moderamine, ut dum unusquisque sanctorum jam quidem interius ad summa rapitur, sed adhuc tentatur exterius, nec desperationis lapsum, nec elationis incurrat, quoniam nec exterior tentatio culpam perficit, quia interiorintentio sursum trahit; nec rursum interior intentio in superbiam elevat, quoniam tentatio exterior humiliat dum gravat. Sicque magno ordine cognoscimus in inleriore profectu quid accipimus, in exteriori defectu quid sumus. Et miro modo agitur ut nec de virtute quisquam extolli debeat, nec de tentatione desperet, quia dum spiritus trahit, et caro retrahit,subtilissimo judicii interni moderamine infra summa et supra infima, in quodam medio anima libratur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
