Latin
Part 2, Book 6, Chapter 12
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.12-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 37, in Evang. ,n. 1, 2, 3.) Ad se venientibus Veritas dicit: Si quit venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, non potest meus esse discipulus. Ecce discipUlus uxorem diligendam prædicat. cum Magister' dicAt: Qui uxorem non odit, non potest meus esse discipulus. (Luc. XIV, 26). Nunquid aliud judex nuntiat, et aliud præco clamat? An simul odisse possumus et diligere f Sed si vim præcepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus, ut uxorem et eos qui nobis cognatione carnis conjuncti sunt et quos proximos novimus diligamus et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Quasi enim per odium diligitur, qui carnaliter aapiens dum prava nobis ingerit non auditur. Nostram etenim similiter animam bene tunc OdiuM, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus appetitum frangimus, ejus voluptatibuS reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitUr, quasi per odium amatur. Sic, sic nimirum exhibere uxori, et proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt. Certe cum Paulus Jerosolymam pergei et, propheta Agabus zonam illius apprehendit, suisque pedibus alligavit, dicens: Virum cujus hæc zona est, sic alligabunt Judæi in Jerusalem (Act. XXI, 11). Sed is qui animam suam perfecte oderat, qui dicebat? Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu: nec facio animam meam pretiosiorem quam me (Ibid. ,v. 13). Ecce quomodo animam suam amando oderat, imo odiens amabat, quam cupiebat pro Jesu morti tradere, ut hanc ad vitam suscitaret de peccati morte. Ab hac ergo discretione odii nostri trahamus formam ad odium uxoris et proximi. Ametur quilibet ln hoc mundo adversarius. sed in via Dei contrarius non ametur, aut conjux, vel quilibet proximus et propinquus.