# De Expositione Novi Testamenti 6.12-6

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.12-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.12-6

(Lib. 1, in Ezech., homil. 11, n. 16; in exposit. B. Job., lib. v, num. 25.) Curandum est pastoribus quantum loquantur, ne si eis qui multa ferre non valent verbum vel exhortationis vel increpationis longius trahant, auditores suos ad fastidium perducant. Unde prædicator egregius loquitur, dicens: Obsecro vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii etenim perpaucis scripsi vobis. Hoc tamen infirmis praecipue congruit, ut pauca quidem et quæ capere prævalent audiant, sed que mentem eorum in pœnitentiæ do'ore compungaot. Nam si eis uno in tempore exhortationis sermo fuerit multipliciter dictus, quia retinere non valent multa, simul amittunt omnia. Si quando tamen sermo prolixior transeat modum suum, hoc auditoribus non est periculosum. Notandum est autem quod Paulus, dum mire Hebræos admoaeret. de magnis quæ dixerat humiliter sentit, et dicta sua verba solatii vocavit. Auditoribus quidem suis humiliter multa dixerat, sed de ipsa exhortatione humili placare eos adhuc humilius satagebat. Ephesiis quoque Mileti valedicens, afflictis ac ementibus humilitatem suam ad memoriam revocat, dicens: Vigilate memoria retinentes, quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrymis monens unumquemque vestrum (Aot. XX, 31). Hinc ergo colligat, si quahdo aliquid recte sentit, quanta humilitate debeat magistro loqui discipulus! si ipse magister gentium in his quæ cum auctoritAte prædicat tam submisse discipulos rogat. Hinc unusquisque colligat eis a quibus bene vivendi exempla percipit hoc quod bene intelligit quam humiliter dicat, si PauluS illis humili se voce subdidit quos ad vitam ipse suscitavit. Cum itaqUe quædam facta meliorum deterioribus displicent, nequaquam hoc quod mentem movet est reticendum, sed cum humilitate magna proferendum, quatenus intentio pie sentientis, eo vere servet formam rectitudinis, quo per iter graditUr humilitatis. Et libere ergo dicenda sunt quae sentimus, et Valde humiliter promerenda quæ dicimus, ne quæ recte intendimus hæc elate proferendO non tecte faciamus.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
