Latin
Part 2, Book 6, Chapter 13
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.13-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XVIII, II. 48.) Peregrinus populus est omnium numerus electorum, qui hanc vitam quoddam sibi exsilium deputantes, ad supernam patriam tota cordis intentione suspirant, de quibus Paulus dicit: Confitentur, quia peregrini et hospites sunt super terram (Heb. XI, 13). Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Hanc peregrinationem isdem quoque apoatolus tolerabat, cum diceret: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino:per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Hujus peregrinationis ærumnas satagebat evadere, cum dicebat: Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo (Philip. i, 23). Et rursum: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Ibid.) .