# De Expositione Novi Testamenti 6.13-2

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.13-2

(In exposit. B. Job, lib. XVIII, II. 48.) Peregrinus populus est omnium numerus electorum, qui hanc vitam quoddam sibi exsilium deputantes, ad supernam patriam tota cordis intentione suspirant, de quibus Paulus dicit: Confitentur, quia peregrini et hospites sunt super terram (Heb. XI, 13). Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Hanc peregrinationem isdem quoque apoatolus tolerabat, cum diceret: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino:per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Hujus peregrinationis ærumnas satagebat evadere, cum dicebat: Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo (Philip. i, 23). Et rursum: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Ibid.).

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
