# De Expositione Novi Testamenti 6.14-3

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.14-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.14-3

(Lib. I, in Ezech., hom. 10. n. 8, 9, 10.) Saepe vidimus quosdam ad vocem prædicationis quasi ex conversatione compunclos habitum non animum mutasse, ita ut religiosam vestem sumerent, sed anteacta vitia non calcarent, lucra mundi praesentis inhianter quærere, et de solo exteriori habitu quem sumpserunt sanctitatis fiduciam habere. Quibus quid aliud dicendum est, nisi hoc quod Magister egregius quibusdam legis exteriora servantibus loquitur, dicens: Quia in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova ereatura (Gal. v. 6)? Non enim magni est meriti si quid foris erga nos agatur in corpore, sed magnopere pensandum est quid agatur in mente. Nam praesentem mundum despicere, transitoria non amare, mentem medullitus in humilitate Deo et proximis sternere, contra illatas contumelias patientiam servare, et custodita patientia malitiae dolorem a corda repettere, egenis propria tribuere, aliena minime ambire, amicum in Deo diligere propter Deum, et eos qui sunt inimici amare, de afflictione proximi lugere, de morte ejus qui inimicus est non exsultare: haec est nova creatura quam idem magister gentium apud alios discipulos vigilanti oculo requirit, dicens: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova.Ad veterem quippe hominem pertinet mundum diligere, transitoria ex concupiscentia amare, mentem in superbiam erigere, patientiam non habere, ex livore maliliae de proximi læsione cogitare, sua indigentibus non dare, atque ad multiplicandum aliena quærere, nullum pure propter Deum diligere, inimicitias inimicis reddere, de afflictione proximi gaudere. Cuncta haec vetusti sunt hominis, quae videlicet de radice trahimus corruptionis. Sed qui jam ista essuperat, et ad praecepta Domini mentem in benignitatem commutat, de hoc recte dicitur: Quia vetera transierunt, et ecce facta sunt nova. Tunc ergo in nostris mentibus nova fiunt, cum a nobis vetusti hominis vitia transeunt.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
