Latin
Part 2, Book 6, Chapter 14
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.14-5
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxvi, num. 53.) Sancti viri qui nunc juste et irreprehensibiliter vivunt, in futuro judicandi potentiam nanciscuntur. Hinc Laodicensi Ecclesiæ Dominus dicit: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici,et sedi eum Patre meo in throno ejus. Vincens Dominus in throno cum Patre se sedisse asserit, quia post passionis certamina, post resurrectionis palmam, clarius se omnibus quod potestati Patris esset aequalis indicavit, eique se non disparem calcato mortis aculeo innotuit. Unde et Mariæ neodum se credenti se Patris similem dicit: Noli me tangere, nondum enim oscendi ad Patrem meum (Joan. xx, 17). Nobis in tbrono Filii sedere est ejusdem Filii potestate judicare. Quia enim judicii principatum ex ejus virtute percipimus, velut in ejus throno residemus. Nec abhorret a vero quod alibi super duodecim thronos sessuros testatur esse discipulos: hic autem in throno suo perhibet esse sessuros. Per thronos quippe duodecim, universale judicium; per thronum vero filii, singu lare culmen judiciariae potestatis ostenditur. Hoc ergo duodecim thronis quod uno throno filii designatur, quia videlicet universale judicium ex nostri Mediatoris interventione percipitur.