# De Expositione Novi Testamenti 6.15-3

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.15-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.15-3

(In exposit. Jol, lib. XXXIII, num. 15; lib. I, in Ezech,., hom. 7, n. 3.) Saepe bonorum vias, antiquus hostis cauta arte circumvolat, ut per ea quap ab eis bene gesta cognoverit ad malitiam aditum in Nam cum alium largiri quid conspicUi inde alium in discordiae flamma succendit. Et cum hunc respicit misereri, illi persuadet irasci, ut dum bonum quasi non communiter factum insinuat, concordes ammos a bono gratiae communis abscindat. Quia enim justorum mentes ad mala suadendo non valet frangere, bonis satagit actionibus inter eas mala seminare. Sed sancti viri has ejus insidias tanto celerius vincunt. quanto et subtilius deprehendunt. Quod melius ostendamus, si unum e multis assertoribus veritatis intestimonium Paulum vocemus. Sub quo quidam Corinthius, dum incesti facinus perpetrasset, eum doctor egregius in carnis interitum, ad satisfactionem poenitentiæ Satanae tradidit, et in diem Domini salvum ejus spiritum resefvavit. Magna quippe arte magisterii ipsi traditus est, coactus in poenam, cui sponte substratus est in culpa, ut qui auctor fuerat ad vitium nequitiæ, ipsi flagellum fieret disciplinæ. Qua tamen bene gesta pænitentia dum cognovisset Corinthios super eumjam misericorditer motos, ait,: Qui aliquid donastis et ego. Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos, in persona Christi. Communionis itaque gratiam cogitans ait: Cui aliquid donastis, et ego. Ac si diceret: A bono vestro non dissentio. Meum sit, quidquid ipsi fecistis.Atque mox subdidit. Et ego si quid donavi, propter vos. Ac si diceret: Vestris actibus bonum addidi quidquid propter vos misericorditer feci. Vestra igitur est utilitas bonitas mea; mea est utilitas, bonitas vestra.Qui mox ipsam compagem cordium in qua sic tenetur adjungens, subdidit: In persona Christi. Cui velut si dicere præsumamus, quare te ita caute discipulis copulas? Quare vel te illorum, vel illos tuis actionibus. tam sollicita mente conformas? Illico subjunxit: Ut non circumveniamur a Satana. Qui videlicet solet de bonis mala generare, et hoc qudd per charitatem agitur ad discordiam contrahere. Cujus etiam sagaces insidias quam acuto sensu transfigat insinuat, subdens: Non enim ignoramus cogitationes ejus. Ac si verbis aliis dicat: Acutos, auctore Domino, sensus habemus, et antiqui hostis callidas insidias subtililer circunspiciendo penetramus, ne hoc quod bene mens inchoat ipse in malitiæ finem vertat, quia videlicet inde in alterius corde rixae malum solet immittere unde conspicit alterum pietatis negotium fecisse. Cum igitur lapso et ab Ecclesia abjecto sed jam pœnitenti de facinore perpetrato parcendum esset, humilitate magna voluntati discipulorum se magister egregius sociat, ut neque ipse a discipulis, neque ab eo discipuli in compassionis causa viderentur divisi. Sollicito enim providentiae oculo attendit quod plerumque dum alter donat, alter irascitur; et quale est jam misericordiæ sacrificium quod cum discordia proximi ofFertur? Imperfectum quippe bonum est quod sic agitur, ut ne quid ei ex alio latere male subreptat non attendatur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
