Latin
Part 2, Book 6, Chapter 150
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.150
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job. lib. xiv, num. 72; lib. II, in Ezech. ,hom. 5, n,22.) In sacro eloquio aliter caro dicitur juxta naturam, atque aliter juxta culpam vel corruptione. Caro quippejuxtu naturam, sicut scriptum est: Hoc nunc os ex ossibusmeis,et caro de carne mea (Gen. 11, 23). Et, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1,14). Caro verojuxtaculpam, sicut scriptum est: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod caro sunt (Gen. vi, 3). Et sicut Psalmista ait: Memoratus est, quia caro sunt, spiritus vadens, et non radiens (Psal. LXXVII, 39). Unde discipulis Paulus dicebat: Vos autem in, carne non estis. sed in spiritu (Rom. VIII,9). Nunquid in carne non erant quibus Epistolas transmittebat sed quia passiones carnalium desideriorum vicerant, jam liheriper virtutem spiritus in carne non erant. Quod ergo idem Paulus dicit; Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; carnem vult secundum culpam intelligi, non carnem secundum naturam. Unde et mox, quis carnem secundum culpam diceret, ostendit, subdens: Neque corruptio incorruptelam possidebit. In illa ergo coelestis regni gloria caro secundum naturam erit, sed secundum passionis desideria non erit, quia devicto mortis aculeo, in æterna incorruptione gaudebit. Ibi quippe suis fidelibus a Domino pro, bona operatione palma victoriæ retribuetur, ubi iam sine certamine, sine fine gaudium erit; ibi victoriæ palma erit, ubi mortis cohtentio non erit. Nam praedicator egregius tunc aspexit palmam vincentibus dari, cum resurrectionem praevidit mortuorum fieri,sicutdicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors stimulus tuus(I Cor. XV, 55)? Tunc igitur erit perfecta victoria, cum mors plene fuerit absorpta.