# De Expositione Novi Testamenti 6.17-4

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.17-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.17-4

(Lib. it, in Ezech., homil. 4, n. 7.) Considerandum est quod una fuit fides veterum ac novorum Patrum, et omnipotentem Deum Trinitatem esse crediderunt. Ecce Joannes in revelatione sua dicit quatuor animalia in coelo clamantia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus omnipotens. Ut enim personarum Trinitas monstraretur: tertio Sanctus dicitur. Sed ut una esse substantiæ Trinitatis appareat, non Domini Dei sed Dominus esse perhibetur. Quod David quoque similiter sentiens, ait: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus (Psal. LXVI, 8). Qui cum tertio dixisset Deus, ut unum hunc esse ostenderet, subdidit: Et metuant eum omnes fines terree. Paulus quoque loquitur, dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36 ) Ex ipso, videlicet ex Patre. Per ipsum per Filium. In ipso autem, in Spiritu sancto. Quem ergo ipsum tertio dixisset, manifestans adjunxit: Ipsi gloria in sæcula sæculorum Amen. Qui enim non dixit ipsis, sed ipsi, dicendo ter ipsum distinxit personas; et subjungendo, ipsi gloria, non divisit substantiam.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
