Latin
Part 2, Book 6, Chapter 18
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.18-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. v, num. 17.) Saepe hi qui in potestate sunt, dum sese et a licitis retinere nesciunt, ad illicita opera et inquieta dilabuntur. Solus enim in illicitis non cadit, qui se aliquando et a licitis caute restringit. Qua videlicet constrictione religatum bene se Paulus insinuat, dicens: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Atque ut ex ipsa religalione ostenderet in quanta se mentis libertate dilataret, illico adjunxit: Omnia mihi licent: sed ego sub nullius redigar potestate. Cum enim mens concepta desideria sequitur, servire rebus convincitur quarum amore superatur: sed Paulus cui cuncta liceut, sub nullius potestate se redigit, quia semetipsum etiam a licitis restringendo, ea quae delectata premerent despecta transcendit.