# De Expositione Novi Testamenti 6.18-4-30

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 6.18 to 6.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.18-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.18-4

Et cum pondus fructum superat, laborem quisque innoxie declinat dummodo se in aliis exerceat, in quibus lucro fructuum poudus laboris vincat. Cum vero subsequenti quantitate fructuum mensura laboris aut aequatur aut vincitur, labor sine gravi culpa declinatur. Unde praedicator sanctus cum Damasci valde obstinatas mentes persequentium cerneret, eorum vuluit adversitati confligere, quia et semetipsum, quem profuturum mulLis noverat, vidit posse deficere, et aut nullis se illic aut paucis prodesse. Secessum igitur a certamine petiit, et pugnaturum telicius ad alia se bella servavit. Non enim loco virtus, sed locus virtutis defuit, et idcirco fortissimus miles ab obsidionis angustia certaminis campum quæsivit. Ubi vero subjuganda regi proprio multa adversarium colla conspexit, subire bellum, vel cum morte non timuit; sicut ipse cum Jerosolymam pergeret.eumque discipuli passione illius per prophetiam praescita prohiberent, sibimetipsi attestaretur, dicens: Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu: neque enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XXI, 13). Qui igitur hic hostiles cuneos etiam pracscita passione sua imperlerritus petiit, illic de dispensatione fuisse edocuit, non de timore, quod fugit. Qua in re pensandum est quia ille labores quosdam per dispensationis judicium laudabiliter declinat, qui pro Deo majores alios fortiler tolerat. Nam sæpe ab hominibus timor debilis, caula dispensatio vocatur, et quasi prudenter impetum declinasse se asserunt, cum fugientes turpiter in lerga feriuntur. Unde necesse est ut in causa Dei cum res dispensationisagitur, metus cordis subtilissima libratione pensetur, ne per infirmiiatem timor subrepat, et sese per dispeDsationis imaginem rationem confingat ne culpa se prudentiam nominet, jamque nec ad pœnitentiam animus redeat, quando hoc quod inique perpetrat virtutem vocat. Restat igitur in dubiis quiisque deprehensus, cum sibi quaelibet adversitas imminet, prius intra semetipsum contra formidinem et praecipitationem pugnet, quatenus nec formidolose se subtrahat, nec praecipitanter opponat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
