Latin
6.18 to 6.35
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.18-5-35
Unproofread scanNot analysed yet
Quem ergo nec in abundantia superbia elevat, nec in necessitate cupiditas irritat, novit abundare, novit penuriam pati. Qui cum statim subdiderit: Omnia possum, ne elationis esse verba crederemus, adjunxit: in eo qui me confortat. Ecce in altum ramus prodiit, sed quoniam in radice stetit, in viriditate permansit. In altum enim surgens aresceret, si se a radice divisisset: sibrenim nihil tribuit, qui omnia se posse, non in se, sed in eo qui se confortat, fatetur. Hunc et inde ergo prædicator egregius fortis existit quem nec abundantia in superbiam, nec inopia ad avaritiam pertrahit. Discamus itaque, fratres, non solum in prosperis, sed in adversis quoque gra'ias agere. Pater enim nobis ex pietate sua factus est Conditor noster, nos quoque filios adoptivos ad hæreditatem regni ctelestis nutrit, et non solum donis reficit. sed etiam flagellis erudit. Discamus ignitur abundare, ut cuncta quae ab eo accipimus cum indigentibus partiamur, ut mentem abundantia non elevet, ne fortasse gaudeat, quoniam hoc adest sibi quod deest ateri, et non jam communi bono sed proprio laetetur. Ideo enim aliquid omnes, et ultra quam necesse est, concupiscunt habere, ut habendo superbianL quia hoc alius non habet, in cogitationibus se extollant. Quisquis itaque talis est, adhuc ad portandam abundantium doctus non est. Sæpe vero quod avarilia ex appetitu suggerit, necessitatem putat: et cum minora sufficiant, dolet majora deesse; atque incautus animus quamdam quasi necessitatem patitur quam parit. Et cum nimia sunt quae desiderat, suam aliquo modo sibi avaritiam excusat. Abundantia itaque superbiæ vicina est; quam si quando etiam cupiditas intercipit, hanc, ut ita dixerim, quasi peregrina captivitas invasit. Si igitur abundantiae artem scire volumus, necesse est ut non solum ea quae vicina sunt. sed etiam ea quae de longinquo veniunt, vitia fugiamus.