Latin
Part 2, Book 6, Chapter 19
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.19-3
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. v, num. 55.) Vir Deo bene subditus sic adversis non frangitur, sicut nec prosperia elevatur, quoniam adversa non dejiciunt quem prospera nulla corrunpunt. Plerurnque vero quia exerceri se utilius contritionis suæ laboribus novit, in adversis hilarescit: quae dum constanter pro veritate patitur, augeri sibi virtutis merita laetatur. Hinc est quod tunc apostolos legimus exsultasse, cum illos pro Christo contigit flagella tolerasse sicut, scriptum est: Ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni sunt habiti pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. v, 4). Hinc Paulus cum duris in Macedonia fuisset persecutionibus pressus, in eo quod se afflictum insinuat etiam jucundatum demonstrat, dicens: Nam cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra. Ac si aperte diceret: Quia spiritus requiem habuit, dum per profectum animae persecutionum supplicta caro toleravit.