# De Expositione Novi Testamenti 6.19-4

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.19-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.19-4

(Lib. i in Ezecb., homil. 9, n. 30 et 31.) Per librum qui est in dextera sedentis super thronum Scriptune sacræ paginæ signatur, que profunditate sententiarum sic clauduntur, ut non facile sensuomnium penetrentur. Qui liber sacri eloquii intus scriptus est per allegoriam, foris per historiam: intus per spiritualem intellectum, foris ve o per sensum litteræ simplicem, adhuc infirmantibus congruentem. Intus, quoniam invisibilia promittit: foris, quia visibiba præceptorum suorum rectitudine disponit. Iutus, quia cœlestia pollicetur; foris autem, quia terrena et contemptibi ia qualiter sint vel in usu habenda vel ex desiderio fugiendo praecipit. Alia namque de secretis cœlestibus loquitur, alia vero in exterioribus actionibus jubet. Kt ea quidem quæ foris præcipit patent, sed ida quæ de internis narrat plane deprehendi nequeunt. Ea enim quaRe de natura divinitatis, vel de æternis gaudiis narrat, nobis adhuc nescientibus, solis angelis in secreto sunt cognita. De quibus tamea occultis jam partam per spiritualem intelligentiam sentimus, jam sancti Spiritus pignus accepimus, quoniam hæc et plene necdum cognorimus, et tamen medullitus amanus, et in multis spiritualibus sensibus quos jam cognovimus veritatis pabulo pascimur. Dicat ergo: qui erat scriptur intus et foris; quoniam in sacro eloquio dictis occultioribus atque sublimioribus fortes satiantur, et praeceptis apertioribus nos parvuli nutrimur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
