Latin
Part 2, Book 6, AP. LXIX. — Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in Ecclesiis. Ego…
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.2-15
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia sermo nobis de carnis resurrectione se intulit, triste nimis et lugubre est valde quod quosdam in Ecclesia stare et de carnis resurrectione cognoscimus dubitare. Hanc autem antiqui Patres venauram essecertissimecrediderunt,etiam cum nullum adbuc ejusdem resurrectionis exemplum tenerent. Quia igitur damnattione digni sunt qui et exemplum jam dominicae resurrectionis acceperunt, et tamen adhuc de resurrectione diffidunl: pignus tenent, et fidem non habent; Ecclesiam replent, sed quia de resurrectione sua dubitant, mente vacua stant: de hac per beatum Job dicitur: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de ter a resurrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea,etin carne mea videbo Deum,quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturisunt (Job XIX, 25). Hinc Psalmista dicit: Aufer spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur (Psal. cti, 29). Moxque de carnis resurrectione subjungit: Emitte spiritum tuum, et creabunlur. et renovabis faciem terræ. Hinc per Ezechielem prophetam dicitur: Ossa avida, audite verbum Do. mini. Hæc dicit Dominus Deus ossibus his. Ecce ego intromittam in vos spiritum. et vivetis: etdabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes et supere extendum in vos cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis (Ezech. XXXVII, 4). Hinc est quod propheta alius per resurrectionem Domini genus humanum vidit in finem suscitari, atque ait: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscilabit nos; et vivemus in conspectu ejus (Osee vi,3). Ilinc est quod cum de semetipso Dominus loqueretur, adjunxit: Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent, qui bona egerunt, in resurre etonem vitæ: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28). Hinc Paulus ait: Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit, ita et Deus eos quidormierunt per Jesum, adducet cum eo (I Thess. IV, 14). Qui rursus ait: Primitiæ dormientium Christus (/Cor. xv, 20). Si enim nos a mortis somno non surgimus, quomodo resurrectionem dominicam primitias habemus.