# De Expositione Novi Testamenti 6.2-4

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2-4

(Lib. 1, in Ezech., hornil. 6, n. 8.) Redemptorhumani generis in membris suis quæ nos sumus quotidie percussionibus proficit, quia dum nos tundimur et afficimur. ut ejus corpus esse mereamur, Ipse pro. ficit. De cujus corpore scriplurn est: Ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei. Corpus quippe illius nos omnes sumus, pe nexus autem et conjunctiones corpus ligatur, quia dum capiti pectus, dum pectori brachia, dum brachiis manus, digiti Danibus sunt conjuncti, ac membra caeteris membris inhaerent, corpus omne perficitur. Sicut sancti apostoli, quia Redemptori nostro propinqui steterunt, quasi capiti pectus inhaesit. Quos quia martyres secuti sunt, quasi conjuncta brachia pectori fuerunt. Ouibus dum pactores et doctores subjuncti sunt, per opera bona manus brachiis inhaese' unt. Hoc autem omne corpus Redemptoris nostri quotidie per nexus et coniunctiones subministratur in coelo, quia cum ad eum illuc electae animae ducuntur, ei sua membra colligantur. De quo bene dicitur: Sub ministratum et constructum crescit in augmentum Dei (Ibid.); quia Deus omnipotens Redemptor noster, qui in se quo proficiat non habet, adhucpermembrasua quotidie augmentum habet. Unde rursum scriptum est: bonec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13).

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
