Latin
Part 2, Book 6, Chapter 2
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.2-6
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. v, num. 22.) Unusquisque debet considerare quae peccantes postmodum supllicia maneant, si etiam justos tam valida hic flagella castigant. Hinc est enim quod Petrus ait: Tempus est ut judicium incipiat a domo Dei: et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Hinc Paulus, cum multa in Thessalonicensium laudem dixisset, protinus adjunxit: Ita ut et ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei,pro patientia vestra et fide, in omnibus persecutionibus et tribulationibus vestris, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei. Ac si diceret: Dum tot dura toleratis. qui tam recta agitis, quid aliud quam justi judicii Dei exempla datis? Quia ex vestra poena colligendum est quomodo feriat quibus irascitur, si sic vos affligi patitur in quibus laetatur. Multo magis quippe percussurus est, quibus justum judicium exhibet, si etiam vos sic cruciat quos pie redarguens fovet.