Latin
Part 2, Book 6, Chapter 2
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.2-7
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 6, in Evang. ,n. 3.) Nemo existimet in luxu atque studio pretiosarum vestium peccatum deesse, quia si hæc culpa non esset, nullomodo Joannem Baptistam Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Si noc culpa non esset, nequaquam Paulus per epistolam feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret, dicens. Non in veste pretiosa. Beatus quoque Petrus apostolus dicit: Mulieres subditæ sint viris suis: quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus (I Petre III, 3). Pensate ergo quæ culti sit hoc viros appetere. a quo curavit Ecclesiae pastor et egregius doctor etiam feminas prohibere.