Latin
Part 2, Book 6, Chapter 2
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.2-9
Unproofread scanNot analysed yet
(Inexposit. B. Job. ,lib. XXXII, num. 20.) Lumborum nomine propago mortalitatis exprimitur, quia seminaria coitus viris in lumbis, feminis aut meum umbilico inesse perhibentur. Hinc est quod Veritas discipulis dicit: Sint lumbi vestri præcincti (Luc. xu,35). HincPetrus cum luxuriam a corde restringeret, admonebat dicens: Succincti lumbos mentis vestræ. (I Petr. i, 13). Propter quod etiam et de Levi dicitur: Quia adhuc in lumbis patris erat, cum Melchisedech occurnt Abrahæ. Cum enim Paulus per Abrahae sacrificium Melchisedech tempore Levi sacerdotium diceret decimatum, ubi tunc in Abrahae corpore Levi lateret, ostendens ait,: Adhuc enim in lumbis patris erat,