Latin
6.2.1 to 6.2.22
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.2.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
(Hom. 34, in Evang. ,n. 7, 8, etc.) Angelorum et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit, quam dum ad æternitatem consistere voluit, earn procut dubio ad suam similitudinem creavit. Novem vero sunt ordines angelorum, sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus est creatus. Ipse quidem homo conditus ad imaginem Dei fuit, sed a similitudine sui Conditoris peccando recessit; qui tamen nec post culpam periit, quoniam aeterna Dei Sapientia in humanitate apparuit, et per carnem miraculis coruscans illum reparavit. Novem vero ordines angelorum esse inveniuntur. Unde et ipsi angelo qui primus est conditus per prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXXVIII, 12). Ubi notandum quod non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis dicitur, ut- quo in eo subtilior est natura, eo in illo imago Dei subtilius insinuetur expressa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum:sardius, topazius, et jaspis, chrysolitus, onyxet beryllus. sapphirus, carbunculus, et smaragdus (Ibid.) . Ecce novem dixit nomina lapidum. quia profecto novem sunt ordines aD gelorum. Quibus nimirum ordinibus ille primus angelus ideo ornatas et opertus exstitit, quia dum cunctis agminibus angelorum praelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit. Sacro igitur testante eloquio, scimus angelos, archangelos, virtutes, potestates, principatus, dominationes, thronos, cherubim et seraphim. Esse namque angelos et archangelos pene omnes eloquii sacrti paginae testantur. Cherubim vero atque seraphim saepe, ut notum est, libri prophetarum loquuntur. Quatuor quoque ordinum nomina Paulus apostolus in hac Epistola ad Ephesios enumerat, dicens: Supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem (Ephes. I, 21). De thronis autem scribit ad Colossenses: Sivethroni,sive potestates, sive principatus, sive dominatione, (Coloss i, 16). Sciendum est autem quod angelorum vocabulum nomen est officii, non naturae.