# De Expositione Novi Testamenti 6.2.23-41

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 6.2.23 to 6.2.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2.23

Nam sancti illi coelestis patriae spiritus semper quidem sunt spiritus, sed semper vocari angeli nequaquam possunt, qui tunc solum sunt angeli cum per eos aliqua nuntiantur. Graeca enim lingue angeli, nuntii, archangeli vero summi nuntii vocantur. Hi enim qui minima nuntiant angeli, qui vero summa annuntiant archangeli vocantur. Virtutes etenim vocantur illi nimirum spiritus, per quos signa et miracula frequentius fiunt. Potestates etiam vocantur ii qui hoc potentius coeteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversæ subjectae sint quorum potestate refrenaotur, ne corda hominum tantum tentare praevaleant quantum volunt. Principatur etiam vocantur. qui ipsis quoque bonis angelorurn spiritibus præsunt, qui subjectis aliis, dum ea quæ sunt agenda disponunt, eis ad explenda divina ministeria principantur. Dominationes autem vocantur qui etiam potestates principatuum alia dissimilitudine transcendunt. Nam principari est inter reliquos priorem existere, dominari vero est etiam subjectos quosque possidere. Ea igitur angelorum agmina, quae mira potentia praeeminent, pro eo quod eis caetera ad obediendum subjecta sunt, domlnationes vocantur. Sic autem in illa summa civitate specialia quaedum singulorum sunt, ut tamen sint communia omnium; et quod in se quisque ex parte habet, hoc in alio ordine totum possidet. Sed idcirco uno eodemque vocabulo communiter non censentur, ut ille ordo vocari privato uniuscujusque rei nomine debeat, qui hanc in munere plenius accepit. Seraphim namque incendium diximus; et tamen amore Conditoris simul omnes ardent. Cherubim vero pienitudo scientiae, et tamen quis ibi aliquid nesciati: ubi ipsum omnes simul fontem scientiæ Deum vident? Throni illa agmina quibus ad exercenda judicia Conditor praesidet vocantur; sed beatus esse quis potest, nisi Creator suus ejus menti praesideat? Quæ erga ex parte ab omnibus, eis in privato nomine data sunt qui hæc in munere plenius acceperunt.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
