Latin
6.2.61 to 6.2.65
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.2.61-65
Unproofread scanNot analysed yet
Vae autem animae quae in se de his bonis quae enumeravimus minime aliquid recognoscit. Eique adhuc væ deterius imminet, si et privatam se donis intelliglt, et nequaquam gemit. Quisquis ergo talis est, fratres mei, gemendus est valde, quia non gemit. Pensemus igitur accepta electorum munera, et virtute qua possumus ad amorem tantae sortis anhelemus. Qui in se donorum gratiam minime recognoscit gemat, qui vero in se minora cognoscit, majora aliis non invideat, quoniam et supernae illae distinctiones bonorum spirituum ita sunt conditae, ut aliae aliis sint praelatae.