# De Expositione Novi Testamenti 6.2

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2

(In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 5.) Omne quod dicitur quadripartita potest qualitate distinguit: si aut mala male, aut bona bene, aut mala bene, aut bona male dicantur. Male enim malum dicitur, cum res perversa suadetur, sicut scriptum est: Be- Medic Deo, et morere (Job. II, 9). Bonum bene dicitur, cum recte recta praedicantur, sicut Joannes ait: Agite pænitentiam, appropinquavit enim regnum cœlorum (Joan. IX, 28). Malum bene dicitur, quando per os dicentis idcirco vitium exprimitur, ut reprobetur, sicut Paulus ait: Feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. Quo loco exsecranda quoque virorum facinora subdidit, sed honeste inhonesta narravit, ut multos ad honestatis formam inhonesta narrando revocaret. Male autem bonum dicitur, cum rectum aliquid recto studio non profertur; sicut illuminato caeco Pharisaei diXisset perhibentur: Tu sis discipulus ejus (Matth. i!!, 2). Quod maledictionis utique dixerunt studio, non orationis voto; vel sicut Caiphas ait: Expedit unum mori pro populo, ut non tota gens pereat (Joan. XI, 50). Bonum quippe, sed non bene locustus est, quia dum crudelitatem necis appetiit, redemptionis gratiam propbetavit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
