# De Expositione Novi Testamenti 6.20-3

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.20-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.20-3

(In exposit. B. Job, lib. III, n. 39 et 40.) Sancti viri tribulationum bello deprehensi, cum ano eodemque tempore alios ferientes, atque alios suadentes ferunt, illis opponunt acutum patientiae, istis inlorquent jaoula doctrinae: perversa suadentes intus sapienter edocent, et foris fortiter adversa inferentes contemnunt; hos docentes corrigunt, illos tolerantes premunt, ineurgentes hostes patiendo despiciunt, infirmantes vero cives compatiendo ad salutem reducunt. Videamus castrorum Dei militem contra utra-, que praeliantem, ait enim: Foris pugnæ, intus timores. Enumerat bella quæ extrinsecus tolerat, dicens: Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere. periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus (II Cor. xi, 26). In hoc autem bello, quae contra adversarium spicula intorqueat, adjungit: In labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. Sed inter tat certamina deprehensus dicat quanto vigiliarum munimide etiam castra custodiat, nam protinus adjungit:Præter illa quas extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Ecce in se bella fortiter suscipit, et tuendis se proximis mtsericorditer impendit: narrat mala quæ patitur, subjungit bona quae impertiinur. Pensemus ergo cujus laboris sit, uno eodem tempore foris adversa tolerare, intus infirma sustinere; foris pugnas patitur, quia verberibus scinditur, catenis ligatur: intus metum tolerat, quia passionem suam non sibi, sed discipulis obesse formidat. Unde et eisdem scribit dicens: Nemo moveatur in tribulationibus istis, ipsi etiim scitis, quod in hoc positus sum (II Theat. III, 3). Aliorum quippe casus in propria passione metuebat, dum ipsum discipuli affictum pro fide verberibus agnoscerent, fideles se profiteri recusarenL immensae cbaritatis viscerat! Despicit quod ipse patitur, et curat ne quid pravae persuasionis in corde discipuli patiantur; in se contemnit vulnera corporis, et in aliis medetur vulnera cordis. Habent quippe hoc justi proprium, ut in dolore positi tribulationis suae, curam non deserant utilitatis alienae. Et cum de se adversa patientes dolent, alis necessaria docentes prævident. Valde autem minoris est laboris, aut docere cum nihil toleras, aut tolerare cum nihil doces. Unde sancti viri ad utraque se solerter extendunt, et tamen in tribulationibus fortasse feriuntur: sic exteriora bella suscipiunt, ut soIJicite cogitent ne proximorum interiora tacerentur.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
