Latin
Part 2, Book 6, Chapter 20
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.20-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Dialog. lib. IV, cap. it.) Hunc librum signatum septem sigillis postmodum per leonem de tribu Juda dicit Joannes aperiri. In quo videlicet libro quid aliud quamsacra Scriptura signatur? Quam solus Redemptor noster aperuit, qui homo factus morendo resurgendo, ascendendo, cuncta mysteria quae in ea fuerant clausa palefecit. Et nullus in cœlo, quia neque angelus; nullus in terra, quia neque homo vivens in corpore: nullus subtus terram dignus inventus est, quia neque animæ corpore exutæ aperire nobis præter Dominum sacri eloquii secreta lus potuerun. Præterea cum ad solvendum librum nulussubtus terram inventus esse dignus dicitur, quid obstet non video ut sub terra infernus esse credatur.