Latin
Part 2, Book 6, Chapter 21
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.21
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. x, num. 29.) Quisquis in solo aeternitatis deciderio figitur, nec prosperitate attollitur, nec adversitate quassalur. Dum nihil habet in mundo quod appetat, nihil quod est de mundo pertimescat. Hinc enim Salomon ait: Non contristabit justum quidquid ei acciderit (Prov. XII, 21). Hinc iterum dicit: Justus quasi leo confidens, absque terrore erit (Prov. XXVIII, 1). Tanto enim quisque plenius a se pavorem qui ex mundo est adjecit, quanto in semetipso verius mundi concupiscenstiam vincit. Absque terrore Paulus in corde requiescebat, qui dicebat: Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, nequealtitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separarea charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro Charitas quippe Dei mentem quam semel cœperit a dilectione mundi funditus occidit, et hanc tanto valentius in auctoritatem erigit, quanto et insensibilem contra terrores reddit.