# De Expositione Novi Testamenti 6.21-3

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.21-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.21-3

(Lib. II in Ezech., hom. IV, a. 19.) Sacro Scripturæ profuoditas est quasi puteus, quam nobis ad Irrigationem mentis praebuit omnipotens Deus. Et ut ad intelligentiam Scripturarum perveniremus, facta est nobis via humilitas passionis Unigeniti, per quam nobis apertum est hoc quod prius latenter Scripturae sacrae tluenta loquebantur. Nisi enim unigenitus Dei Filius incarnatus, tentatus, apprehensus, colaphis cæsus, sputis illitus, crucifixus ac mortuus fuisset, nobis hujus putei, id est sacræ Scripturæ, profunditas non pateret. Quid ergo fidelibus humilitas passionis ejus via facta est, nisi clavis apertionis, per quam mysteriorum Dei puteum invenimus, ut aquam scientiae de profundo biberemus? Incarnationem quippe,passionem. mortem, resurrectionem el ascensionem illius, sacri eloquii paginae loquuntur. Quæ quia facta cognovimus, jam nunc intelligimus audita. Haec autem prius legi poterant, sed quia nondum evenerant, intelligi non valebant. Unde et per Joannem dicitur: Vicit leo de tribu Juda aperire librum, et solvere signacula ejus. Ipse enim librum aperuit. et signacula ejus solvit, qui nascendo, monendo, resurgendo et ad coelos ascendendo, Scripturæ sacrae uobis arcana patefecit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
