# De Expositione Novi Testamenti 6.21.1-19

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 6.21.1 to 6.21.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.21.1

(In exposit. B. Job, lib. xx, num. 68, 69.) Scire necease est quia ille perfecte tribuit qui cum eo quod affiicto porrigit afllicti quoque in se, animum sumit, ut prius in se dolentis passionem transferat, et tunc contra dolorem illius per minislerium concurrat. Nam sæpe largitorem muneris rerum facit abundantia, et non virtus compassionis. Qui enim afflicto perfecte compatitur, plerumque et hoc indigenti tribuit in quo ipse qui dederit angustatur. Et tunc est plena cordis nostri compassio, cum malum inopiae pro maximo suscipere non metuimus, ut illum a passione liberemus.Quam. videlicet pietatis formam Mediator Dei et hominum nobis dedit, qui cum posset nobis etiam non moriendo succurrere, subvenire tamen hominibus moriendo voluit, quia nos videlicet minus amasaet, nisi et vulnera nostra suscepisset: nec vim nobis suae dilectionis ostenderet, nisi hoc quod a nobis tolerat ad tempus ipse sustineret. Passibiles quippe mortalesque nos reperit, et qui nos existere fecit ex nihilo, revocare videlicet etiam sine sua morte potuit a passione. Sed ut quanta esset vir.. tus compassionis ostenderet, fieri pro nobis dignatus est quod esse nos voluit, ut in semetipso temporaliter mortem susciperet quam a nobis in perpetuum fugaret. Annon in divinitatis. suae divitiis nobis invisibilis permanens, miris nos potuit virtutibus ditare? Sed ut ad internus divitias rediret homo, foris apparere dignatus est pauper Deus. Unde et praedicator egregius, ut ad largitatis gratiam viscera nostræ compassionis accenderet, dixit: Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives (II Cor. VIII, 9). Qui sic etiam dicit: Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio: sed excequalitate in praesenti tempore nostra abundantia illorum inopiam suppleatuit et illorum abundantia vestræ in'piæ sit supplementam. Haec procul dubio condescendendo infirmis intulitne plurima praebeotes,etipsi postmodum inopiam minime toterantes, ad impatientiam erumpant.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
