Latin
Part 2, Book 6, Chapter 23
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.23
Unproofread scanNot analysed yet
(Inexposit. B. Job, lib. IX, num. 21, 22.) Cum omnipotens Deus duris nos percussionibus et adversitatibuspulsat, homo seipsum considerans tacet, et divina judicia discutere metuit, quia se pulverem esse cognoscit. Unde per Paulum dicitur: homo, iu quis es, qui respondeas Deo? Respondere Deo non posse convincitur qui homo nominatur, quia per hoc quod de humo sumptus est, judicia superna discutere dignus non est. Unde hic quoque apte subjungitur: Vel quis dicere ei potest, cur ita facis (Job. ix, 11)? Auctoris facta semper indiscussa veneranda sunt, quoniam injusta nequaquam esse possunt. Rationem quippe de occulto ejus consilio quaerere, nibil aliud est quam contra ejus consilium superbire. Cum ergo iactorum causa non deprehenditur, restat ut sub factis illius cum humilitate taceatur, quia nequaquam sufficit sensus carnis, ut secreta penetret majestatis. Qui ergo in factis Dei rationem non videt, infirmitatem suam considerans, cur non videat rationem videt. Unde subsequenter adjungitur: Numquid dicit figmentum ei qui se pnxit, quare me fecisti sic (Rom. ix, 20)? Quo enim secernit figmentum divini operis, eo semelipsum redarguit, ne contra manum resultet operantis, quia qui benigne quod non erat fecit, quod est injuste non deserit. Ad semetipsum ergo in percussione mens redeat, et quod apprehendere non valet non requirat: ne si divinae iræ causa discutitur, amplius discussa provocetur, et quam placare humilitas poterat inexstinguibiliter superbia accendat.