# De Expositione Novi Testamenti 6.24

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.24

(Lib. u, in Ezech., bono. 4, num. 14, 15.) restamentum Vetus unum nobis mediatorem Dei et hominum nuntiavit, et Teslamentum Novum eumdem nobis nuntiat in aeterna claritate venturum, quem jam pro nobis cognovimus incarnatum. Finis autem utrorumque Christus est, quoniam ipse, quem Lex praedixit, in carne apparait, et idem ipse, quem nunc Testamentum Novum loquitur, in gloria majestatis apparebit: et tunc utrorumque finis erit, cum visus in divinitatissuae potentia, omnia quae sunt praedicta compleverit. Scriptum namque est: Finis Leqis Christus ad justitia omni credenti. Finis videlicet non qui consumit, sed qui perficit. Tunc et enim perfecit cum, sicut Lex praedixerat, incarnatus apparuit; sed adhuc de ejus judicio multa Testamentum Novum loquitur, adhuc multa de ejus regno narrat quae necdum videmus impleta. Ecce Evangelium quotidie legitur, ventura vita praedicatur. Tunc igitur erit et Novi Testamenti finis, cum ea quæ de se promisit impleverit; finietur vero Testamentum Novum, quia perficietur. Nrm cum ipse de quo loquitur virus fuerit, ejusdem Testamenti verba cessabunt. Quemadmodum enim Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto praesidet in coelo, legem implevit per mysterium incarnationis et perfectæ humanitatis suae, ita Testamenti Novi promissam impleturus est per ostensam gloriam claritatis suae.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
