# De Expositione Novi Testamenti 6.25-3

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.25-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.25-3

(Lib. i in Ezech.. homil. 9, n. 19; in exposit. B. Job, lib. xix, n. 37.) Justi atque perfecti gloriam laudis fugientes, et animarum lucra quaerentes, aliquando virtutes suas praedicant; bona quae divinitus acceperunt, narrant: non ut ipsi apud homines ostensione sua proficiant, sed ut eos quibus praedicant exemplo suo ad vitam trahant. Unde Paulus aposlo- Ius quoties fustibus caesus, quoties lapidatur, quoties naufragium pertulit, quanta pro veritate sustinuit, quod ductus ad tertium cælum raptus, quod in paradisum ductussit, Corinthiis narrat (II Cor. xi, 2), ut eorum sensum a falsis praedicatoribus avertat; et dum se innotesceret qualis esset, illi eis vilescerent quos ab eis cognoverat idique venerari. Eisdem igitur Corinthiis, honorem fugiens, dicit: Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per esum Christum (II Cor. IV, 5). Quos tamen videns falsorum apostolorum persuasionis a verae fidei tramite deviare, eis se summopere quantum esset venerandus ostendit dicens: In quo. quis audet (in insipientia dico) audeo et ego. Hebræi sunt, et ego. Israelitæ sunt, et ego. Semen Abrahæ sunt, et ego. Ministri Christi sunt. et ego; ut minus sapiens dico) plus eyo (II Cor. XI. 21). Quibus etiam subjungit quod et quoque tertii cœli secreta patuerunt, quod raptus etiam arcana paradisi penetravit. Ecce honorem fugiens, servum se discipulorum praedicat: ecce honorem pro utilitate audientum quaerens, falsis apostolis vitae suae merita superponit. Egit quippe doctor egregius, ut dum ipse qualis esset agnoscitur, et vita et lingua male praedicantium ejus comparatione vilesceret; illos videlicet commendaret si se abscanderet, cumque se non ostenderet, errori locum dedisset Miro igitur modo, et humilitatis quaerit incrementa, ut ei servum se discipulis praedicet, et adversariis potiorem demonstret. Ostendit discipulis quid humilitatis acceperat, ostendit adversariis quid sublimitatis. Innotescit contra adversarios quid haberet ex munere, innotescit discipulis qualis apud se maneat in. cogitatione. Sancti ergo viri cum coguntur bona narrare quae faciunt, non elationi sed utilitati serviunt.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
