# De Expositione Novi Testamenti 6.26.1-23

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 6.26.1 to 6.26.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.26.1

(In exposit. B. Job, lib. xxix, num. 56, et Dial. 1. II, c. 16.)Quam incomprehenlibilia sunt judicia Dei et investigabiles viæ ejus (Ibid., 33)! Incomprehensibilitas divini judicii humanae mentis oculo non valet penetrari. Quare primum Judaea credidit, gentilitate omni in perfidiae suae obstinalione remanente; postmodum vero ad finem gentilium corda mollita sunt, et Judaeorum infidelitas obdurata. Cum enim misericors Deus gentes traxit, iratus Judaeam repulit: et illa mollia et penetrabilia fidei corda Judaeorum in insensibilitatem versa sunt gentium; actumque est ut sicut dudum ad percipiendam fidem gentilitas suscepta, Judææ populus perfidiæ robore duresceret. Unde Paulus apostolus eisdem gentibus dicit: Sicutaliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem: ita et isti non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. Quam sententiam suam primum quidem de vocalione Judæeorum et repulsione gentium, postmodum vero de vocatione gentium et repulsione Judaeorumsubtiliter pensans, seque occulta Dei judicia comprehendere non posseconsiderans, exclamandosubjunxit: Oaltitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus (Rom. xi)! Nemo ergo perscrutari appetat cur cum alius repellitur, alius eligatur, vel cur cum alius eligitur, alius repellatur, quoniam attestante Paulo, inscrutabilia sunt judicia ejus. In his autem verbis Apostoli oritur quaestio Nam David propheta Domino loquitur, dicens: In labiis, meis pronuntiavi omnia judicia oris tui (Psal. CXVIII, 13). Et cum minus sit nosse quam pronuntiare, quid est quod Paulus incomprehensibilia esse Dei judicia asserit, David autem haec se omnia non solum nosse sed et in labiis pronuntiasse testatur? Sed sciendum cst quod sancti viri in quantum cum Domino unum sunt, sensum Domini non ignorant. Omnes enim qui devote Dominum sequuntur, etiam cum Domino devotione sunt, et adhuc carnis corruptibilis pondere gravati, cum Domino non sunt.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
