# De Expositione Novi Testamenti 6.26.24-40

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 6.26.24 to 6.26.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.26.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.26.24

Occulta itaque Dei judicia, in quantum conjuncti sunt, sciunt, in quantum disjuncti sunt, nesciunt. Qui enim secreta ejus adhuc perfecte non penetrant, incomprehensibilia ejus judicia esse testantur; qui vero ei mente inhaerent, et inhaerendo vel sacrae Scripturae eloquiis vel occultis j revelationibus, in quantum accipiunt, agnoscunt, hoc et norunt et praenuntiant. Judicia igitur quæ Deus tacet nesciut, quae Deus loquitur sciunt. Unde et David propheta cum dixisset: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia, protinusaddidit, oris tui. Ac si aperte dicat: illa ergo judicia et nosse etpronuntiare potui quae te dixisse cognovi. Nam ea quae ipse non loqueris nostris proculdubio cognitionibus abscondis. Concordat ergo propheticaapostolicaquesententia, quia et incomprehensibilia sunt Dei iudicia; et tamen quae de ore ejus prolata fuerint humanis labiis pronuntiantur, quoniam sciri ab hominibus et prolata prodi possunt, et occultari non possunt.Rursus alia suboritur quaestio: si unus fit cum Domino spiritus qui Domino adhaeret, sicut scriptum est: Qui adhæret Domino, unus spiritus est; quod sit quod idem praedicator egregius Paulus subjungit, dicens: Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (I Cor. vi, 17)? Valde enim inconveniens videtur esse, ejus sensum cum quo unus factus fuerit ignorare. Sed sciendum est quia sicut supra breviter dictum est, sancli viri in quantum cum Domi no unum sunt, sensum Domini non ignorant. Nam idem quoque apostolus dicit: Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est lta et quæ Deisunt nemo cognovit, nisi Spiritus Dei (/ Cor. II, 11). Qui ut ostenderet se nosse quae Dei sunt, adjunxit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed ipsum qui ex Deo est. Hinc iterum dicit: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quas præ paravit Deus diligentibus se, nobis autem revelavit per Spiritum sanctum (/ Cor.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
