Latin
Part 2, Book 6, Chapter 28
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.28
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. II, in Ezech. ,homil. 10, D. t9.) Multi sunt in Ecclesia sancta positi, qui peccatorum suorum memores, lacrymis se lavant, carnem per abstinentiam macerant, nullis se hujus mundi actionibus miscent; quae habent, indigentibus tribuunt, et habere quae non habent non concupiscunt: qui memores aeterni judicii semetipsos quotidie Deo sacrificium per lamentum compunctionis mactant. Qui idcirco corpora castigant quatenus hoc quod per magistrum gentium dicitur, impleant: Ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Hosiia quippe occiditur utofieratur. Sed hostia vivens est corpus pro Domino afflictum; quod hostia dicitur, et vivens, quia vivit in virtutibus, id est a vitiis occisum. Hostia videlicet, quia iam huic mundo est a pravis actibus mortuum; vivensautem, quia cuncta quaepraevaletbooa operatur.