Latin
Part 2, Book 6, Chapter 28
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.28-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Homii. i, in Evang. ,n. 7.) Dignum est ut prae dicatores ab eis terrena consequantur stipendia quibus patriae coelestis offerunt praemia; quia sicut dicit ipsa Dei Sapientia: Dignus est operarius mercede sua (Luc. x, 7). Quia jam de mercede operis sunt ipsa alimenta sustentationis, ut his merces de labore praedicationis iuchoetur quae illic de veritatis visione perficitur. Qua in re considerandum est quod uni nostro operi duae debentur mercedes: una in via, altera in patria: una quae nos in labore sustenat, alia quae nos in resurrectione remunerat. Merces itaque quæ in praesenti recipitur hoc in nobis debet agere ut ad sequentem mercedem robustius tendatur. Verus itaque praedicator quisque non ideo debet praedicare at in hoc tempore mercedem recipiat, sed ideo mercedem recipere ut praedicare subsistat. Quisquis namque ideo praedicat ut hic vel laudis vel muneris mercedem recipiat, aeterna proculdubio mercede se privat. Quisquis vero vel ea quae dict ideo placere hominibus appetit ut dum placet quo a dicitur per eadem dicta non ipse sed Dominus ametur, vel idcirco terrena stipendia in prædicatione consequitur, ne a prædicationis voce per indigentiam lassetur, huic proculdubio ad recipiendam mercedem nihil obstat in patria quod sumptus sumpsit in via. Hos itaque sumptus a Corinthiis quibus praedicabat Paulus pro minimo suscipiens, dicit: Si nos vobis spiritualia seminavimus, maguum est si vestra carnalia metamus.