# De Expositione Novi Testamenti 6.28.1-20

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, 6.28.1 to 6.28.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.28.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.28.1

(In exposit. B. Job, lib. xix, num. it; lib. xxxi, num. 71.) Electi Dei quandiu in hac vita sunt, ne aliqua elatione snperbiant quibusdam tentationibus reprimuntur, ut ne tantum proficere valeant quantum volunt; sed ne extollantur superbia, non fit in eis ipsarum quaedam mensura virtutum. Sic Paulum video fluminum et latronum, civitatis et solitudinis, maris ac falsorum fratrum pericula sustinentem, frenantem jejuniis ac vigiliis corpus, sustinentem fngoris et nuditalis ærumnam, ad Ecclesiaram custodiam vigilanter sed et pastoraliter exercentem, ad tertium coelum raptum, rursumque eum in paradisum raptum, et audisse arcana verba quae non licet homini loqui; et cum Satanæ angelo ad tentandum conceditur orat ut eximi debeat, et non exauditur, sicut ipse dicit: Et ne magnitudo revelationum extollnt me datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus Satanæ, ut mecolaphizet: propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me. Hujus cum initia conversationis aspicio, perpendo quod ei superna pietas coelos aperit, seseque illi Jesus de sublimi ostendit. Qui lumen corporis ad lempus perdidit, lumen corpis in perpetuum accepit: ad Ananiam mittitur, Vas electionis vocatur, et tamen de civitate eadem quam post visionem Jesu ingressus fuerat fugiens recedit, sicut ipse testatur dicens: Damasci præpositus gentus Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus (II Cor. xi, 32). Cui licenter dicam: 0 Paule, in coelo jam Jesum conspicis, et hominem in terra fugis; in paradisum duceris, secreta Dei verba cognoscis, et adhuc Satanee angelo tentaris? Unde sic fortis, ut ad coelestia rapiaris? Unde sic infirmus, ut hominem in terra fugias, et adhuc a Saetanae angelo adversa toleres? quia acce qui te subleval, rursus te subtilissima mensura moderatur, ut et in miraculis tuis praedices nobis virtutem Dei, et rursum in timore tuo reminisci nos facias infirmitatis nostrae.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
