Latin
Part 2, Book 6, Chapter 3
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.3
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. i, in Ezech. ,hom. 11, num. 25.) Saepeadvenit ut dum superna peccatores exspectat clementia, in majorem cordis prosiliant cæci talem. Quos tanto districtior sequitur sententia, quanto peccantibus eis magna est praerogata patientia, quia divina severitas eo miquum acrius punit, quo diutius pertulit. Misericorsquippe Deus ad pœnitentiam tempus nobis relaxat peccantibus; sed cum ejus gratiae patientiam nos ad augmentum vertimusculpae, hoc ipsum tempus quod ad parcendum pie disposuit, districtius ad feriendum vertit; ut cum reverti quis eLiam spatio temporis accepto noluerit, per hoc mala sua ad reatum augeat, per quod ea diluere potuit, si converti voluisset. Unde scriptum est: Ignoras, quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam, et cor impœnitens thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei. Dei benignitare ergo omnipotentis Deo iram sibi in die irae reprobus thesaurizat, quia dum ad poenitendum tempus accipitur, et ad peccandum exhibetur, ipsum remedium gratiae vertit in augmentum culpae. Unde et omnipotens Deus, quia collata remedia conspicit ad augmentum culpae trahi, ipsam benignitatem quam contulit in judicii districtionem vertit, ut inde post amplius feriat unde modo amplius exspectat. Et quia homo deserere malum non vult, ut vivat, augeat unde moriatur.