# De Expositione Novi Testamenti 6.3-11

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.3-11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.3-11

(In exposit. B. Job, lib. xxi, num. 29, 31.) Sunt nonnulli qui cum ab egenis fratribus fuerint necessaria postulati, non eos cum possunt student rebusfulcire, sed blandis tantum sermonibus fovere; quos vehementer Jacobi praedicatio sancta reprehendit, dicens: Siautem frater, aut soror nudi sunt, et indigent victu quotidiano, dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, et calefiamini et saluremini; non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit vobis? Quos Joannes quoque apostolus admouet, dicens: Filioli mei, uon diligamus verbo, nec lingua, sed opere et veritate (I Joan. III, 18). Dilectio itaque nostra semper exhibenda est, et veneratione sermonis, et ministerio largitatis. Sunt vero nonnulli qui pietatis suae viscera tendere usque ad incognitos nesciunt, sed solis quos per assiduitatem notitiae didicerint miserentur, apud quos nimirum plus familiaritas quam natura valet, dum quibusdam necessaria non quia homines, sed quia noti sunt, largiuntur; sed apud piam mentem plus natura valet quam notitia. Nam et unusquisque qui indiget eo ipso quo homo est etiam incognitus non est.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
