Latin
Part 2, Book 6, Chapter 3
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.3-12
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 5.) Malum luxuriae aut cogitatione perpeiratur, aut opere. Per Moysen vero, luxuria perpetrala; per Auctorem vero munditiae, luxuria damnatur cogitata. Hinc est enim quod discipulis primus Ecclesiae pastor dicit: Propter quod succincti lumbos mentis vestras, sobrii perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, graliam. Lumbos enim carnis succingere est luxuriam ab effectu refrenare. Lumbos vero mentis succingere est hanc etiam a cogitatione restringere.