Latin
Part 2, Book 6, Chapter 3
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.3-13
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 39.) Quantum ad sublimitatem cœli, hujus aeris spatium non imme. rito potest infernus dici. Unde cum apostolæ angeli a cœlestibus sedibus in boc caliginoso aere sunt demersi, Petrus apostolus dicit: Deus peccantibus angetis non pepercit. sed carceribus caliginosis inferni retrudens, tradidit in judicio cruciandos reservari. Quantum igitur ad celsitudinem cœli, aer iste caliginosus infernus esi; sic etiam, quantum ad ejusdem aeris altitudinem, terra, quae inferius est, intelligi et infernus profundus potest. Malignus itaque spiritus de superioribus in hæc inferiora dejectus, ne ad cœlestia evolare praevaleat poenae suae pondere coarctatur; hic quasi in carcere astringitur, et tentare bonos quantum desiderat prohibetur: ut eI implere mala quae appetit nequeat, superna districtione augustatur.