# De Expositione Novi Testamenti 6.3-15

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, AP. LXIX. — Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in Ecclesiis. Ego…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.3-15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.3-15

Ecce veteres et novi Patres uno sibi spiritu de carnis resurrectione concordant, ecce ipsa per se Veritas prius voce docuit quod de resurrectione carnis postmodum opere demonstravit, et tamen adhuc quorumdam infirmitas fidem non habet, etiam in domofidei stans, sed mirari solent qualiler caro reviviscere possit ex pulvere. Mirentur igitur ampliludinem, et molem terrae, abyssos aquarum, omnia quae in mundo sunt, ipsos quoque angelos creatos ex nihilo. Minus est valde aliquid ex aliquo facere, quam omnia ex nihilo fecisse; ipsa nobis elementa, ipse rerum species resurrectionis imaginem praedicani. Sol enim quotidie nostris oculis moritur, quotidie resurgit: stellae quoque matutinis horis nobis occidunt, vespere rcsurgunt; arbusta temporibus aestivis plena foliis et frugibus videmus, quae hiemali tempore nuda floribus ac fructibus et quasi arida remanent, sed veruali sole redeunte, cum humor a radice surrexit, suo iterum decore vestuuntur. Cur ergo de hominibus diffiditur quod in lignis fieri vidctur? sed saepe puivcrem putrescentis carnis aspiciunt et dicunt: Unde ossa et medullae, unde caro et capilli poterunt hic reparari? Hæc itaque requirentes, parva semina ingentium arborum videant, atque si possunt dicant ubi latet in eis tanta molcs roboris, tanta diversitas ramorum, tanta multitudo et viriditas foliorum, tanta species florum, tanta ubertas saporam, atque odor fructuum? Nunquidnam semina arborum odorem vel saporem habent quem ipsae post arbores in suis fructibus proferunt? Si ergo ex semine arboris quod videri non potest produci potest, cur de pulvere carnis humanae diffiditur, quia ex eo reparari forma valeat quae non videtur?

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
