Latin
Part 2, Book 6, Chapter 3
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.3-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Curæ past. part. III, c. 18.) Inconstantes mentem suam gravitate habent roborare. Tunc enim genimina in se mulabilitatis arefiunt, cum a corde prius radicem levitatis abscindunt, quia tuoc fabrica robusta construitur, cum prius locus solidus in quo poni fundamentum debeat providetur. Nisi ergo ante mendis levitas caveatur, cogitationum' inconstantia minime vincitur; a quibus alienum Paulus se fuisse perhibuit, cum dicit: Nunquid levitate usus sum, aut quæ cogito, secundum carnem cogito ut sit apud me, ast, et non? Ac si aperte dicat: Ideireo mutabilitatis aura non moveor, quia levitatis vitio non succumbo.