Latin
Part 2, Book 6, Chapter 3
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.3-6
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxx, num. 31.) Praedicatores sancti, dum in Ecclesiae sinum recipere populos ambiunt, ardore magno succensi, nunc ad hos nunc ad illos colligendos desiderium mittunt: et pro adunandis animabus in modos, in numeros, ac partes diversas esurienti mente discurrunt. Est autem quaedam vagatio ipsacogitationis æstuatio. Paulus ergo prædicator egregius, quam valida charitate flagrat, tam nimia ex locis ad loca se vagatione permutat. Transire ad aHia ex aliis appetit, quoniam ipsa eum quæ implet charitatis impellit; longe namque a Romanis positus scribit, dicent: Memoriam vestri facio semper in orationibus meis, siquomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in uoluntate Dei veniendi ad vos: desiderio enim videre vos (Rom. 1, 9, 10). Relenius Ephesi, Corinthiis scribit: Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos (II Cor. XII, 14) Rursum Ephesi commorans. Galatis loquitur, dicens: Vellem modo esse apud vos, et mutare vocem meam (Galat. IV, 20). Romæ quoque custodia carceri clausus. quia ire per semetipsum ad Philippenses non permittitur, transmittere se discipulum pollicetur, dicens: Spero in Domino Jesu, Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt (Philip. n, 19). Constrictus etiam vinculis, atque Ephesi retentus, Colossensibus scribit: Nam et si corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum (Coloss. II, 6). Ecce quomodo sancto desiderio quasi vagatur, hic corpore tenetur, illuc spiritu ducitur. et paterni amoris affectum istis exhibet praesentibus, et illis ostendit absentibus. Coram positis impendit opera, audientibus exprimit vota, elficaciter praesens eis cum quibus erat, nec tamen illis absens cum quibus non erat. Cuius vagationem melius agnoscimus, si e'us adhuc ad Corinthios verba pensamus, aitenim: Veniam ad vos, cum Macedoniam pertransiero. Nam Macedoniam pertransibo: apud vos autem forsitan manebo, aut etiam hiemabo (I Cor. xvi, 5). Perpendamus, quaeso, quae sit ista vagatio. Ecce alio interim mauet, alio se iturum perhibet, atque alio deflexurum promittit. Quid est quod tam anxie per tot loca patitur, nisi quo circa omnes una cbaritate constringitur? Charitas enim quae divisa unire consuevit, unum cor Pauli dividi per multa compellit. Quo I tamen tanto arctius in Deo colligit, quanto latius per sancta deside' ia spargit. Prædicando igitur Paulus vult simul omnia dicere, amando vult simul omnes videre, quoniam et in carne permanendo vult omnibus vivere, etdecarne transeundo per sacrificium dei vult omnibus prodesse.