# De Expositione Novi Testamenti 6.3-9

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.3-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.3-9

(Regul. pastor. part. III, c. 46; lib. I, in Ezech., hom. ii, n. 15.) Mansueti praelati debent studere ut etiam aemulationem justitiae habeant, iracundi vero ut aemulationi quam se habereaestimant mansuetudinem subjungant Idcirco namque Spiritus sanctus in columba nobis et igne monstratus est, quia videlicet omnes quos implet, et columbae et simplicitate mansuetos, et igne zeli ardentes exhibet. Nequaquam ergo Spiritu sancto plenus est qui aut in tranquilitate mansuetudinis fervorem æmulationis deserit, aut rursum in æmulationis ardore virtutem mansuetudinis amittit. Quod fortasse melius ostendimus, si in medium Pauli ministerium proferamus, qui duobus discipulis, et non diversa charitate praeditis, diversa tamen adjuloria praedicationis impendit. Timotheum enim admonens, ait: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Titum quoque admonet, dicens: Hæc loquere, et exhortare: et argue cum omni imperio (Tit. II, 15). Quid est quod doctrinam suam arte tanta dispensat, ut in exhibenda hac, a!teri imperium, et alteri patientiam proponat, nisi quod mansuetioris spiritus Titum, et ferventioris vidit esse Timotheum? Illum itaque per æmulationis studium inflammat, hunc per lenitatem patientiæ temperat. Ii'i quod deest jungit, huic quod superest subtrahit; illum stimulo implere nititur, hunc freno moderatur. Leni quippe per auctoritatem imperii injungenda erat severitas verbi, is autem qui per spiritum fervebat. per patientiam temperandus fuerat, ne si plus justo fervesceret, non ad sanandum vulnera subiectorum reduceret, sed sana vulneraret. Nam saepe verba quae hunc ad sanandum revocant, alium vulnerant.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
