Latin
Part 2, Book 6, Chapter 30
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.30
Unproofread scanNot analysed yet
In exposit. B. Job, lib. XIII, num. 45.) Ad veram sapientiam non possunt venire qui fiducia decipiuntur falsae suaesapientiae, de quibus scriptum est: Væ, qui sapientes estis in oculi, vestris, etcoram vobismetipsis prudente, (Isa v, 21). Unde et praedicator egregius, hos quos carnaliter sapientes in veneratum sapientiam veram perciperent, prius fieri stultus quaerebat, dicens: Si quis inter vos videtur esse sapiens in hoc sæsculæ, stultus fiat ut sit sapiens (I Cor. III, 18). Ac si eis aperte dicat: Stulti esse apud vosmetipsos discite. ut in Deo vere sapientes esse valealis. Hinc rursum ait: Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Ac si dicat: Qui apud semetipsos sapientesunt, ac veram sapientiam pervenire non possunt. Es per semetipsam Veritas dicit: Confiteor tibi, Patert Domine cæli et terræ: quia abscondisti hæc a sa, pientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis Matth. XI, 25).