Latin
Part 2, Book 6, Chapter 30
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.30-3
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 46, 47.) Antichristus veniens ipsas etiam summas hujus saeculi potestates obtinebit: qui duplici sæviens errore, conabitur ad se corda hominum, et missis praedicatoribus trahere, et commotis potestatibus inclinare. Prædicatio quidem ministrorum eju3 facile despici ab auditoribus poterit; sed hanc ante humana judicia adjunctus potestatum sœcularium terror exaltat. Nam quos illi appetent loquendo seducere multi potentium studebunt saeviendo et affligendo terrere. Quale itaque illud persecutionis tempus apparebit, quando ad pervertendam fidelium pietatem alii verbis saeviunt. alii gladiis? Quis enim etiam infirmus Antichristi praedicatores non despiceret, si non eos per circuitum potestatum saecularium terror muniret? Sed duplici contra eos calliditate agetur, quia quod eis ab aliis verbis blandientibus dicetur hoc ab aliis ferientibus imperabitur. Quae utrorumque actio, id est potentium atque loquentium, in Apocalypsi Joannis brevi est sententia comprehensa, qua dicitur: Potestas equorum in ore ipsorum, et in caudis erat. Equi nomine prædicator in sacra Scriptura aliquando intelligitur. In ore itaque doctorum scientia, in cauda verio sæcularium potentia figuratur. Per caudam quippe, quae retro est, hujus saeculi postponenda temporalitas designatur, de qua Paulus apostolus dicit: Unum autem quæ retro sunt, oblitus; ad ea quæ ante sunt, extentus (Philip. III, 13): retro est enim omne quod transit, aute vero est omne quod veniens perman. t. Istis igitur equis, id est nequissimis prædicatoribus ubique carnali impulsu currentibus, in ore et in cauda potestas est, quia ipsi quidem perversa suadendo prædicant, sed temporalibus potestatibus fulti, per ea se quæ retro sunt exaltant. Et quoniam ipsi apparcre despicabiles possunt, ab iniquis auditoribus suis per eos sibi reverentiam exigunt quorum patrociniis fulciuntur. Multis quippe terroribus agetur ut in perversis eorum praedicationibus, etsi non veritatis sententia, certe temporalis potentia timeatur.