# De Expositione Novi Testamenti 6.31-2

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.31-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.31-2

(In exposit. B. Job, lib. xxix, n. 32 et 33.) Multos videmus quotidie qui resplendent luce justitiae, et tamen ad finem suum obscuritate tenebrantur nequitiae; et multos cernimus peccatorum tenebris obvolutos, et tamen juxta vitae suae terminum repente reddi luce justitiae liberos. Unde quibusdam conversis a peccatorum nequitia dicitur: Eratis aliquandn tenebræ, nunc autem lux in Domino (Ephes. v, 8). Lucis enim nomine justitia accipitur, per tenebras iniquitas designatur. Multos etiam novimus semel inventam viam justitiae illibatæ usque ad obitum tenuisse, et plerosque conspeximus usque ad exitum cæpta semel crimina sine cessationecumulasse. Quis autem inter ista occultorum judiciorum nubila mentis suae radium mittat. ut aliqua consideratione discernat; vel quis perduret in malo, vel quis perseveret in bono, vel quis ab infimis convertatur ad summa, vel quis a summis revertatur ad infima? Latent haec sensus hominum, nec quidquam de cujuslibet fine cognoscitur, quia divinorum judiciorum abyssus humanæ mentis oculo nullatenus penetratur. Videmus namque quod illa Deo adversa gentilitas justitiæ est luce perfusa, et Judaea dudum dilecta perfidiae est nocte caecata. Scimus etiam quod latro de patibulo transivit ad regnum, Judas de apostolatus gloria lapsus est in tartarum. Rursumque, quia aliquando sortes quae coeperunt non mutant, et latronem alium pervenisse novimus ad supplicium, et apostolos scimus percepisse propositum quod desideraverant regnum. Video praeterea Paulum ex illa persecutionis saevitia ad gratiam apostolatus vocatum, et tamen sic inter occulta judicia formidat, ut reprobari se etiam postquam vocatus est, timeat. Ait enim: Castigo corpus meum, et servituti subjicio, ne forte aliis prædicans, ipse reprobus efficiar. (Act. IX, 15). Etcerte jam de illo dominica dictum fuerat voce: Vas electionis mihi est, et tamen adhuc castigans corpus suum, metuit ne reprobaretur. Væ miseris nobis qui de electione nostra nullam adhuc Dei vocem cognovimus, et jam in otio quasi de securitate torpemus! Debet proiecto, debet in spe esse securitas, sic et in conversatione timor, ut et illa certantes foveat, et iste torpentes pungat. De spe incassum praesumil qui timere Deum in suis openbus renuit.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
