Latin
6.31 to 6.35
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.31-3-35
Unproofread scanNot analysed yet
Valde enim præceps est qui semper se adversis objicit, et valde pavidusqui semper abscondit. Sed hæc melius in bellis spintualibus discimus, si formam exercitii a corporalibus bellis trahamus. Neque enim ille dux sapiens est, qui contra cuneos hostiles exercitum præceps admovet, neque ille dux fortis qui semper hunc ab hostis facie cavendo subducit. Scire namque dux debet, modo ab hostili impetu exercitum caute subtrahere, modo hostem circumfusis cornibus coarctarc. Quod nimirum sollicite perfecti praedicatores exhibent, cum modo persecutionis rabiem declinantes, noverunt sapienter sed non enerviter cedere: modo vero persecutionis impetum contemnentes, noverunt ei fortiter sed non praecipitanter obviare.