# De Expositione Novi Testamenti 6.31

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, Part 2, Book 6, Chapter 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.31

(Regul. Pastor. part. III, cap. 22.) Si pacem diligentes ad increpationis verba prosiliant, non debent formidare temporalem pacem sibi turbare; et tamen eamdem pacem integra dilectione debent intrinsecus tenere, quam per invectionem vocis videntur extrinsecus sibi turbare. Hinc Paulus ait: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Hortaturus enim discipulos ut pacem cum omnibus haberent, præmisit, dicens: Si fieri potest: atque subjunxit: Quod ex vobisest. Difficile quippe erat, ut si male acta corriperent, habere pacem cum omnibus possent; sed cum temporalis pax in pravorum cordibus ex increpatione nostra confunditur, inviolata necesse est ut in nostro corde servetur. Recte itaque ait: Quod ex vobis est; ac si nimirum dicat: Quia pax ex duarum partium consensu subsistit, si ab eis qui corripiuntur expellitur, integra tamen in vestra qui corripitis mente teneatur. Unde eosdem discipulos rursum admonet, dicens: Si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur (II Thess. III, 14). Atque illico adjunxit: Et nolite ut inimicum existimare ilium, sed corripile ut fratrem (Vers. 15). Ac si diceret: Pacem cum eo exteriorem solvite, sed interiorem circa illum medullitus custodite, ut peccantis mentem sic vestra discordia feriat, quatenus pax a cordibus vestris nec abnegata discedat.

---

Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml.
